Znajdź majątki ziemskie

1507.03.12

Rex declarat nullum civem Cracoviensem, nisi prius munus scabinatus gereret, in consulem eligi posse.

łac.

MK 23, p. 153-154

MRPS IV, nr 91

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0159.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0158.html

1507.03.13

Amicabilis compositio inter Mathiam episcopum Premisliensem et vicecancellarium regni et Adam de Drzewycza germanum eius, ex una, ac Ioannem et Stanislaum de Sprova capitaneos Opocznenses, ex altera parte, per Nicolaum et Stanislaum Lanczkorunskye de Brzezie arbitros occasione advocatiae in Oppoczno facta confirmantur.

łac.

MK 23, p. 69-70

MRPS IV, nr 93

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0074.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0075.html

1507.03.13

Oppido Thurobyn Andreae de Schamothuli, palatini Posnaniensis, haereditario in terra Chelmensi sito, libertas 5 annorum ab omnibus solutionibus datur.

łac.

MK 23, p. 67

MRPS IV, nr 92

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0072.html

1507.03.13

Consensus reformandi dotalitii in parte oppidi Stawyschyn Catharinae de Lyssow, relictae Ioannis Granczy, tenutarii eiusdem oppidi, Nicolao filio eiusdem Catharinae datur.

łac.

MK 23, p. 72-73

MRPS IV, nr 94

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0077.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0078.html

1507.03.14

Interpositum est vadium 1000 fl. hung. inter Georgium Crupsky, capitaneum Belzensem, et ipsius coadiutores et servitores, ex una, et oppidanos Rubyessowienses ac eorum servos, partibus ex altera, in forma cancellariae solita.

łac.

MK 23, p. 42

MRPS IV, nr 95

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0047.html

1507.03.14

Mercatores ac negotiatores Vilnensem tam catholicae, quam ruthenicae fidei, a solutione teloneorum per totum regnum Poloniae, tam per terram, quam per aquam liberantur (litterae cassatae).

łac.

MK 23, p. 75

MRPS IV, nr 96

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0080.html

1507.03.14

Libertas Ioannis Haller, civis Cracoviensis, impressoris librorum, a solvendis contributionibus, exactionibus, etiam czopowe, ab Alexandro rege sibi cocessa confirmatur.

łac.

MK 23, p. 126-127

MRPS IV, nr 97

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0132.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0131.html

1507.03.15

Ad petita Sigismundi Sthosch de Cunycze et Olbrachczicze ac Ioannae de Czymburg et Thouaczow, consortis eius, inscriptiones praedecessoribus eius, videlicet: 20 marc. census annui in zuppis Cracoviensibus, et 200 fl. in eisdem zuppis ac 100 fl. census annui super iudaeis Cracoviensibus, factae confirmantur.

łac.

MK 23, p. 12

MRPS IV, nr 98

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0017.html

1507.03.15

Datus est castellanatus Landensis Lucae de Gorka post mortem Petri Oppalensky.

łac.

MK 23, p. 86

MRPS IV, nr 103

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0091.html

1507.03.15

Nicolao Volykowsky, palatino Pomeraniae, quaecunque bona in terris Prussiae et Pomeraniae eximendi consensus datur.

łac.

MK 23, p. 81

MRPS IV, nr 104

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0086.html

1507.03.15

Denuo inscribitur 50 marc. super villa Volkovinicze, in districtu Lethiczoviensi circa fluvium Zhar sita, Alexandro Volkovynsky et fratribus eius Hrinyecz et Fedor.

łac.

MK 23, p. 74

MRPS IV, nr 100

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0079.html

1507.03.15

Bona regalia villa Snyethowka in 50 marcis est obligata nobb. Hrnyecz de Snyethowka et Stheczconi ac Petro fratribus de districtu Lethiczoviensi, in forma inscriptionis villae Volkovinicze.

łac.

MK 23, p. 74

MRPS IV, nr 101

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0079.html

1507.03.15

Privilegium nob. Bernhardi molendinatoris de castro Gnesnensi, in depositorio Clementis de Pyothrkow, canonici Gnesnensis, igne exustum, in regestris vero cancellariae sub data Thoruniae, f. 4 post Laetare (16 mar.) anni 1485 repertum renovatur.

łac.

MK 23, p. 76-78

MRPS IV, nr 102

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0081.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0082.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0083.html

1507.03.15

Inscriptio 100 fl. in zuppis Cracoviensibus Janussio Verezs de Farnezs, hungaro curiensi, per reges Casimirum IV, Ioannem Albertum et Alexandrum et mandatum Ioanni Jordan de Zacliczin, castellano Bieczensi, capitaneo Scepusiensi ac moderno zuppario Cracoviensi de eis solvendis confirmatur.

łac.

MK 23, p. 73

MRPS IV, nr 99

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0078.html

1507.03.16

Facta est confirmatio generalis iurium oppidi Busko, in terra Belzensi siti, in forma prout est in confirmatione iurium generalium civitatis Cameneczensis.

łac.

MK 23, p. 12

MRPS IV, nr 106

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0017.html

1507.03.16

Rex confirmationem privilegii Alexandri regis, vigore cuius armeni Leopolienses a solutione telonei liberi sunt, ad adventum suum Leopolim differt.

łac.

MK 23, p. 11

MRPS IV, nr 105

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0016.html

1507.03.16

Omnia generaliter iura et privilegia oppidi Wschowa confirmantur.

łac.

MK 23, p. 80

MRPS IV, nr 107

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0085.html

1507.03.16

Sententia commisariorum regiorum Ambrosii Pampowski, palatini Siradiensis et Mariemburgensis capitanei, Ioannis Slupeczky Sandeczensis et Martini Skothnyczky de Boguria Zavichostensis castellanorum, Ioannis de Lassko praepositi Posnaniensis et regni cancellarii, Stanislai Zambynsky, canonici Vladislaviensis, et Andreae de Thanczyn in causa inter Barbaram de Tanczyn relictam Iacobi de Conyeczpolye, castellani et capitanei Premisliensis, ex una, ac Stanislaum et Predborium, filios eius, ex altera parte, occasione dotis et dotalitii, Barbarae praefatae adiudicans usumfructum medietatis bonorum, confirmatur.

łac.

MK 23, p. 98

MRPS IV, nr 108

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0103.html

1507.03.17

Libertas oppidanorum Busczensium a solutione exactionum et aliarum datiarum, illis ab Alexandro rege data, confirmatur.

łac.

MK 23, p. 11

MRPS IV, nr 109

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0016.html

1507.03.18

Rex iuxta litteras obligatorias Alexandri regis Dzyvyssio Morauo pro damnis servitii lithuanici 2123 flor. duabus vicibus pro festo Priscae (18 ian.) anni 1508 et pro Hieronimi (30 sep.) anni 1509 solvere pollicetur.

łac.

MK 23, p. 83

MRPS IV, nr 110

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0088.html

1507.03.18

Jacobus de Lubomyrz iudex et Ioannes Minor de Byechow subiudex terrestres Cracovienses, ex actis castrensibus extradunt recognitionem Andreae Odrowansch de Sprowa, palatini et capitanei Leopoliensis, coram Ioanne Rokoss de Coschycze iudice et Nicolao de Czarnoczyn subiudice terrestribus Cracoviensibus, anno 1455 f. 6 in crastino Corporis Christi (6 iun.) factam, qua se obligat Ioanni Strass de Cosczyelnyky, sub tutela sua exsistenti, restituere omnia eius bona haereditaria, nunc a feria quinta Corporis Christi (5 iun.) ad 7 annos sibi obligata ratione solutionis debitorum Ioannis Strasch, patris praedicti pupilli sui; si vero Anna mater Ioannis, uxor Stiborii de Chelm, vel quisquam alter aliqua debita super Andrea de Sprowa aequireret, extunc dictus Andreas bona Sandzyschow cum villis ad rehabitionem soluti debiti possidebit.

łac.

MK 23, p. 94

MRPS IV, nr 111

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0099.html

1507.03.18

Iacobus de Lubomyrz iudex et Ioannes Minor de Byechow subiudex terrestres Cracovienses ex actis castrensibus Cracoviensibus extradunt recognitionem Ioannis de Cosczyelnyky, filii Ioannis Strasch, coram Ioanne Rokoss de Kosczycze iudice et Nicolao de Czarnoczyn subiudice terrestribus Cracoviensibus f. 6 in crastino Corporis Christi (6 iun.) anno 1455 factam, qua dictus Ioannes bona sua haereditaria: Cosczyelnyky, Stanislawycze, Volya, Zandowycze in Cracoviensi et Sandzyschow cum duplici Volya et aliis in Sandomiriensi terris consistentia Andreae de Sprowa, palatino Leopoliensi, filio olim Petri palatini itidem Leopoliensis, tutori suo, pro solutione debitorum patris sui ad 7 annos a feria 5 Corporis Christi (5 iun.) possidenda dat; si vero Andreas de Sprowa qualibet debita Annae matris dicti Ioannis Strasch recognoscendis, consortis vero Stiborii de Chelm, solveret, extunc villam Sandyschow usque ad rehabitionem exsoluti debiti possidebit.

łac.

MK 23, p. 95

MRPS IV, nr 112

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0100.html

1507.03.19

Data est libertas oppidanis et incolis Bochnensibus, duntaxat damna ex incineratione passis, a solutione omnium censuum, exactionum et teloneorum institutorum et instituendorum, ac a podvodis ad 8 annorum decursum duratura, a czopowe vero per unum annum.

łac.

MK 23, p. 80

MRPS IV, nr 113

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0085.html

1507.03.19

Datus est consensus nob. Hernasth Hunrow eximendi bona regalia Kolen, Hothenaw, Schymvalth et Voyno de manibus Leonhardi Bokg, consulis Gedanensis.

łac.

MK 23, p. 83

MRPS IV, nr 114

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0088.html

1507.03.19

Possesio castrorum Papow et Starigrod in terris Prussiae, ad ecclesiam Culmensem et mensam episcopalem iuxta donationem Alexandri regis pertinentium, Nicolao episcopo Culmensi ad vitam conceditur.

łac.

MK 23, p. 81

MRPS IV, nr 115

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0086.html

1507.03.19

Privilegium super molendinum Rathnense anno 1459 sub sigillo Ioannis de Conyeczpolye datum, ad petita Iacobi de Syekluki, castellani Voynyczensis, tenutarii Rathnensis, pro patre prov. Iwan Smyothanka molendinatoris moderni confirmatur.

łac.

MK 23, p. 85-86

MRPS IV, nr 117

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0090.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0091.html

1507.03.19

Rex summam restantem 930 fl. ex summa capitali debiti per Alexandrum regem apud Nicolaum Glynsky et Ioannem Olganowsky, cives Cracovienses, contracti et ab olim Ioanne Rapsthynsky de Tanczyn, curiae regiae marsalco, et Ioanne Swyrczowsky, tenutario in Ropczycze, fideiussa, ipsis creditoribus pro festo Nativitalis Christi proximo reddere promittit.

łac.

MK 23, p. 87, 97

MRPS IV, nr 118

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0102.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0092.html

1507.03.19

Consensus eximendi totam terram et districtum Viznensem cum oppidis et villis de manibus Iacobi de Glynky, tenutarii et capitanei Viznensis, Annae et filiis eius Stanislao et Ioanni ducibus Masoviae datur.

łac.

MK 23, p. 84

MRPS IV, nr 116

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0089.html

1507.03.20

Data est libertas oppidanis et incolis oppidi Duklya ab omnibus exactionibus et contributionibus regalibus et publicis ad 8 anorum decursum.

łac.

MK 23, p. 83

MRPS IV, nr 119

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0088.html

1507.03.20

Capitaneatus Radomiensis Nicolao de Schydlowyecz, secreto cubiculario regio, per cessum Petri Schaffranyecz de Pyeschkova Skala, castellani Visliciensis, confertur cum certis censibus et molendinis circa Radom in Polessye, praedio in villa Czczow, stationibus e villis Rzeczkow et Virzbycza et aliis pro conservatione castri alias curiae Radomiensis, et 1000 fl. per eum dicto Schafranyecz soluti de proventibus capitaneatus per 200 fl. annuatim recipiendi demonstrantur.

łac.

MK 23, p. 87-88

MRPS IV, nr 122

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0093.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0092.html

1507.03.20

Absolutio Martini Skothnyczky de Boguria, castellani Zawichostensis, ab omni cura et administratione terrestri ad proximam conventionem generalem, ubi comperiendum erit, habeatne praefata castellania suum proprium districtum, an non.

łac.

MK 23, p. 86

MRPS IV, nr 121

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0091.html

1507.03.20

Datus est consensus Alberto Miczyelsky exemendi bona regalia villam Glynno terrae Siradiensis de manibus Bartholomaei Barthochowsky.

łac.

MK 23, p. 83

MRPS IV, nr 120

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0088.html

1507.03.21

Datus est consensus Ioanni Fredro de Pleschowycze reformandi dotem et dotalitium Catharinae, filiae Stanislai Cormanyczky et consorti filii ipsius Nicolai, in bonis regalibus villa Clokowycze districtus Premisliensis.

łac.

MK 23, p. 88

MRPS IV, nr 124

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0093.html

1507.03.21

Datus est palatinatus Sandomiriensis Ioanni de Tharnow, palatino Russiae, post promotionem Nicolai de Camyenyecz ad palatinatum Cracoviensem vacans.

łac.

MK 23, p. 111

MRPS IV, nr 127

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0116.html

1507.03.21

Palatinatus Cracoviensis per mortem Ioannis de Tarnow vacans, Nicolao de Camyenyecz, palatino Sandomiriensi et Cracoviensi ac exercituum regni capitaneo generali, confertur.

łac.

MK 23, p. 110

MRPS IV, nr 126

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0115.html

1507.03.21

Vincentius Swydwa de Schamothuli propter quasdam peregrinationes ab expeditione bellica, sub condicione expediendi pro se familiam eo numero et apparatu militari ac si ipse adesset, absolvitur.

łac.

MK 23, p. 89

MRPS IV, nr 125

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0094.html

1507.03.21

Datus est consensus Alberto Ploczky de Sczawyn reformandi dotem et dotalitium Catharinae de Wylczyn, uxori suae, in bonis regalibus Ostrovi et Wolodrza (litterae cassatae).

łac.

MK 23, p. 88

MRPS IV, nr 123

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0093.html

1507.03.22

Datus est consensus Alberto Ploczky de Sczawyn reformandi dotem et dotalitium Catharinae de Vylczyn uxori suae in bonis regalibus Ostrowy et Wolodrza.

łac.

MK 23, p. 88

MRPS IV, nr 132

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0093.html

1507.03.22

Laurentio Miskowsky de Mirow, in recompensam cessionis ab eo factae, alia domus vicina priori, ex una, et domui, quam Ioannes de Tarnow, palatinus Cracoviensis, nuper mortuus, habuit, ex altera parte, donatur.

łac.

MK 23, p. 90

MRPS IV, nr 131

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0095.html

1507.03.22

Laurentius Miskowski de Mirow domum in villa Pyothrkoviensi in dextra parte supra viam Volboriensem sitam, post mortem patris sui Petri Miskowski, palatini Lanciciensis, ad se devolutam, Cristoforo Schidlowyeczky, capitaneo Siradiensi, cedit.

łac.

MK 23, p. 90

MRPS IV, nr 130

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0095.html

1507.03.22

Datus est consensus eximendi advocatiam in oppido Bandzyn terrae Cracoviensis Stanislao Jaroczky, marsalco curiae, de manibus Benedicti Podgorsky.

łac.

MK 23, p. 89

MRPS IV, nr 128

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0094.html

1507.03.22

Domus in villa Pyothrkoviensi post mortem Petri Kmytha de Vyssnycze, palatini Cracoviensis et regni marsalci vacans, Stanislao de Chodecz, regni marsalco moderno, ad vitam donatur.

łac.

MK 23, p. 89

MRPS IV, nr 129

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0094.html

1507.03.23

Transsumptum litterarum binarum Iacobi de Lubomyrz iudicis et Ioannis Minoris de Byechow subiudicis terrestrium Cracoviensium, de data Cracoviae, f. 5 ante Iudica (18 mar.) anno 1507, continentium in se recognitiones Andreae Odrowansch de Sprowa, palatini et capitnei Leopoliensis tutoris, ex una, et Ioannis de Cosczyelnyky, filii Ioannis Strasch, pupilli eius, ex altera partibus, in causa possessionis bonorum Cosczyelnyky, Stanislawycze, Volya, Zandowycze in Cracoviensi et Sandzyschow cum duplici Volya, in Sandomiriensi terris exsistentium, coram Ioanne Rokoss de Kosczycze et Nicolao de Czarnoczyn, iudice et subiudice terrestribus Cracoviensibus, f. 6 in crastino Corporis Christi (6 iun.) anno 1455 factas.

łac.

MK 23, p. 94

MRPS IV, nr 134

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0099.html

1507.03.23

Oppidum Litwinow terrae Haliciensis in fluvio Zlothalyppa situm ad Reg. Mtem per mortem Annae Litwinowska iure feudi devolutum, consanguineis eius Ioanni, Andreae, Ioanni-Felici et Iacobo germanis de Buczacz iure haereditario donatur.

łac.

MK 23, p. 449-451

MRPS IV, nr 133

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0458.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0457.html

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0456.html

1507.03.24

Contractus cum Nicolao Cosczyeleczky, palatino Brestensi, pro exemendis bonis Schlochow, Choynycze et Fredlanth, vigore cuius in casu non solutionis 2000 flor. in duabus septimanis ante festum Mariti (11 nov.), ipsi palatino in tenutam oppidum Choynycze cum suburbio alias Dlugawyesz ac villas Chwyrzsthnowy, Crupsko, praedium Brzesno, Nowaczyrkyew, molendinum Tunkyelsky et aliud iuxta villam Dlugawyecz Mtas Regia debet dare.

łac.

MK 23, p. 92

MRPS IV, nr 137

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0097.html

1507.03.24

Ad vota Ioannis Zaramba de Calinowa, capitanei Maioris Poloniae generalis, Martino Rambieski, cancellario ecclesiae Cruswiciensis, et notario regio, domus in civitate Siradiensi in suburbio cum agris et tribus hortis ac macellis, post mortem nobilis Andreae alias Judnich Pusdro iure caduco ad regem devoluta, pro meritis in perpetuum donatur.

łac.

MK 23, p. 373

MRPS IV, nr 139

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0380.html

1507.03.24

Data est libertas incolis Gnyewkoviensibus ab igne damna passis ab omnibus exactionibus et contributionibus ad 8 annorum decursum.

łac.

MK 23, p. 92

MRPS IV, nr 135

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0097.html

1507.03.24

Contractus cum Petro Gorsky, castellano Naklensi, ratione redemptionis pro mensa regia castri et oppidi Schlochow, Choynycze et Fredlanth, sibi a Nicolao de Cosczyelecz, palatino Bresthensi, in 2000 fl. hung. obligatorum, ac etiam villarum Stranczowa et Steyborn ab olim Mathia Zaramba et villae Moschyna ab Ioanne Czestek in 230 fl. hung. et 100 marcis obligatarum.

łac.

MK 23, p. 91

MRPS IV, nr 136

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0096.html

1507.03.24

Consensus inscribendi 100 flor. in villa regali Tharnawska Wolya terrae Belzensis, tenutae Nicolai Rachansky, vexilliferi Belzensis, Georgio Crupsky de Orchow, capitaneo Belzenzi, datus.

łac.

MK 23, p. 93

MRPS IV, nr 138

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0098.html

1507.03.25

Iacobus de Glynky, capitaneus Viznensis, a iuramento super observatione castri Viznensis post redemptionem terrae Viznensis Annae matri ac Stanislao et Ioanni filiis eius ducibus Masoviae, praestito absolvitur.

łac.

MK 23, p. 96

MRPS IV, nr 140

http://pther.eu/MK/023/PL_1_4_1-023_0101.html